- PATRICII Franciae
- PATRICII Franciaecôdem fere quô apud Byzantinos, gradu in Regno hoc memorantur. Lex Ripuar. tit. 50. §. 1. Si quis testes ad mallum ante Centenarium vel Comitem, seu ante Ducem Patricium vel Regem necesse habuerit, ut donent testimonium. etc. Ubi Patricius Duci praeponitur, et proxime post Regem locatur: quemadmodum et apud Marculfum l. 1. tom. 8. e. quo etiam amplius discimus, Patricios, perinde ac Duces et Comites, provincias rexisse et populis ius dixisse suosque habuisse districtus, quos Patriciatus terminos vocat Fredegarius Chron. c. 90 Dein, in Burgundionum potius, quam Francorum Regno, maximam hanc at que post Regem supremam dignitatem, aliam tamen a dignitate Maioris Domûs (licet summa parque fuerit utriusque potentia et auctoritas, Patriciosque domui etiam Regiae praefuisse videatur indicare Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelatens.) viguissc. Quod etiam inde colligitur. quod data primitus Sigismundo Burgundionum Regi ab Imperatore Constantinopol. legitur; in cuius aula cum praecipua fuerit, etiam Burgundionum Reges primam in sua esse voluerunt, nisi dicamus servatam Patriciorum in Burgundiae atque adeo Provinciae Regno dignitatem, eique attributam rerum administrationem, quod Gothorum in Italia Reges, qui huic parti Galliarum, inclinante Romanorum Imperiô leges dabant, hanc regendam committerent Viris illustribus, qui Patricii dignitatem obtinebant; quâ certe donatus legitur Petrus Marcellinus Felix Libereius Praetorio Galliarum Praefectus, qui Concilio Arausicano interfuit A. C. 529. sub Theodorico II. Gothor. in Italia Rege, a quo restaurata fuerat Praefectura in Galliis A. C. 511. quae dominatibus ibi Wisigothis desierat, ut observat Aegid. Lacarrius in Histor. Galliar. sub Praefectis Praetorio. Sed et ante haec tempora Romanos Imperator. viros illustres, dignitate Patricios, in Gallias, qui eas regerent, misisse satis convincunt, quae de Aetio, Aegidio aliisque habent Francici Scriptores. Utcumque res habeat, constat Patricios Francicos, promiscue Patricios Galliae, vel Galliarum; item Burgundiae vel Massiliae, sese inscripsisse, quod Regni Burgundici haec urbe praecipua esset, atque in ea degerent Raeges Burgundiae, ut et Prefecti. Unde fortunatus, de Bodegisilo Duce l. 7. Poem. 5.Massiliae Ductor felicia vota dedisti,Rector emque suum laude perenne refert.Exercitus hos etiam ductâsse, testantur passim Historici, e quibus eorum, qui hâc in Galliis, seu potius in Burgundico Regno, functi sunt dignitate (omissis coeteroquein Galliarum Patriciis, quos Romani Imperatores subinde summisêre) seriem hanc, quam hîc infra subicimus, eruit Car. du Fresne Glossar, apud quem etiam de Paetriciis Anglo-Saxonum quaedam. SERIES PATRICIORUM FRANCIAE SEU POTIUS BURCUNDIAE. Secundinus, qui primus occurrit hôc nomine insignis, in Vita S. Iohannis Abbatis Reomaensis l. 2. c. 1. forte idem cum eo; quem sub Theudeberto Rege magnâ auctoritate viguisse, tradit Gregorius Turonens. Histor. l. 3. c. 33. Placidus, Sapaudis Arelatens. Episcop. genitor, apud Baronium A. C. 556. num. 21. Hecca, ex Primoribus Palatii, mortuô Clotariô missus, a Sigeberto Regeut provinciam Massiliensem disponeret, in Vita S. Eucherii Lugdunens. Agricola, sub Guntranno Rege A. C. 565. apud Gregor. Turonens. Hist. l. 4. c. 24. et Fredegarium Histor. Epit. c. 55. quô amotô. Celsus, Patriciatu donatus est ab eodem Rege, teste Gregoriô eôd. ibid. Habetur epitaphium Silviae matris Celsi Patricii, Histor. Frant. Tom. 1. p. 516. Amatus, Celsi successor, ab eodem Rege in Longobardos missus, ab iis caesus interiit A. C. 575. Gregor. Turonens. l. 4. c. 36. Patricius Provinciae dicitur Paulo Warnefrido l. 3. c. 3. Eum excepit Ennius, cognomine Mummolus, de quo agit Gregor. Turonens. l. 4. c. 36. 37. 39. 40. l. 7. c. 34. 36. etc. Aegilanes, seu Aegila, annô 24. Guntranni eâdem dignitate functus est, ut et annô 7. Theuderici, Fredegarius Chron. c. 2. 21. Dinamius, Patricius Galliarum A. C. 593. 596. occurrit apud Gregorium M. l. 2. Ind. 11. Ep. 33. quem Massiliensem vocat Fortunatus l. 6. Poem. 11. Eiusdem Dinarii et Eucheriae coniugis epitaphium habetur Histor. Franc. Tom. I. p. 519. Arigius, Patricius de Galiis, A. C. 596. 604. memoratur eidem Gregorio l. 5. Ep. 57. l. 12. Ep. 12. Asclepiodorus Patricius in Galliis, A. C. 599. 604. eidem Gregorio l. 7l Ep. 15. Ind. 2. l. 12. Ep. 17. An idem cum Asclipiado, cuius mentio in Decret. Childeberti Regis, A. C. 595. Leudegisilus, Patricius partibus Provinciae ordinatur a Guntrauno ann. 26. regni. Hermannus A. C. 587. Gundobaldus et Wintro, Patricii dicumtur Childeberti Austrasiroum Regis, qui post Guntrannum patruelem Burgundiae Rex factus est, in Gestis Franc. c. 36. Posterior Quintrio dux Campaniensis dicitur Fredegario Chron. c. 14. et 18. quô occisô, instigatu Brunechilidis, annô 3. Theodeberti, Colenus, Francus, annô 3. Theuderici, successit, vide Eundem c. 18. Partherius, sub Childeberto Rege memoratur Cypriano in Vita S. Caesarii Arelatensis. Liberius, circa eadem tempora, apud Messanium in S. Caesarii Vita. Protadius, genere Romanus, Defunctô Wandalmarô Duce in Pago Ultraiurano et Scutingorum, Patricius odinturann. 8. Theuderici, Fredegar. c. 24. quô, arte Brunechilidis, itidem occisô, Vulfus substitutur, Id, c. 27. 29. Hôc perindeoccisô, Richomeres, genere Romanus subrogaturann. 11. Theuderici. Fredegar. c. 29. Philippus Patricius, occurrit in Ep. ad Desiderium Episcop. Cadurc. Ep. 65. Alethus, annô 30. Chlotarii II. Fredg. c. 43. 44. Wiilibaldus, Patricius Burgundiae, sub Dagoberto Rege a Floracato Maiore Domus interfectus, circa A. C. 651. Fredegarius c. 90. Hector, vel Hictor, in Fascibus Patriciatum Massiliae rexisse, Childebertô II. regnante, dicitur in Vita S. Leodegarii c. 5. Post quem Patricii Provinvinciae aliquot occurrunt, usque ad tempora Caroli M. in veter. Charta Sammarthanis descriptâ in Episc. Massil num. 14. scilicet, Memphidius, cui uxor fuit Adultrudis. Antener seu Antherius, Patricius Provinciarum in Chartaveter. dictus, maritus Sulpitiae. Metrano. Abbo, qui videtur postremus eorum: dignitate postemodum sub altera Regum stirpe exstinctâ, Regibusque ipsis alias hunctitulum sibiasserentibus. Incertum vero, an is sit ille Abbo Patricius, qui sub Theodorico Francor. Rege vixit et Monasterium Novaliciense construxit, ut in eius Testamento legitur, in quo etiam memoratur. Agnarius Patricius. Bonitus postea, Arvernorum episcop. a Theodorico I. Rege Praefectus Massiliae primae Provinciae electus est, in Vita eius. Sed an Patricii dignitatem gesserit, incdrtum. Verum, quamquam exstincta in Francia fuisse videatur haec dignitas post Pipinum et Carolum M. rexixixxe tamen videtur, sub Regibus Burgundicis, qui post haec in hisce Galliae provinciis regnavêre. Namque Iustus Patricius, memoratur in legat. Synodi Martalensis A. C. 879. ad Bosonem Regem Provinciae designatum. Erchinoaldus quoque Maior-Domus Franciae, Patricii titulô insignitur a Beda Hist. l. 3. c. 19. Richardus item Normanniae Dux, sese Patricium indigitat, in Charta A. C. 1015. apud Hemeraeum in Augustia Veromand. Quô eôdem titulô non semel donatur a Dudone de Moribus, et Actis Normannorum. Hic Comes, Dux Patriciusque summus. Et insra. Patrici Ricarde, Comes. Dux, Marchio, Princeps. Infra, Plaudebant omnes qui illis Patricium et Ducem tantorum bonorum incrementis largitus est cluentem. Unde forte eorum sententia aliquid toboriacciperet, qui Pares Franciae, a Patrictis Francicis deduci volunt, nisi aliunde constaret vocis origo. Ab eo tempore Patricii vox dignitasque apud Historicos Francicos non occurrit: quodenim Patriciatus Romani dignitatem artinet, illud aliud quiddam fuit, ut paulo post videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.